- PP
- PPeam Byzantionrum monetam designat, quam Graeci γ῾πέρπυρον, Latini Perperum vocârunt. Aurea autem ea fuit sicque appellata est, quod eximie rutilo et recocto esset confecta, quod pluribus docet Carol. du Fresne Dissertat. de Impp. Constantinopolit. nummis. Meminit monetae Guil. Tyrius, l. 18. c. 22. Viginti duo milia hyperperorum et tria milia marcarum argenti examinatissimi ——— dicebatur esse largitus. Unde merito Robertum Caenalem. l. de Ponderibus et Mensuris, Hyperpereum nummum esse, qualis apud Gallos est Grossus Mediolanensis, scribentem, reprehendit modo laudatus Auctor. Vide eiusdem Historiam Byzantinam, ut et supra in voce Hyperperi. Eaedem literae in notis Antiqq. significant. Pater Patriae, it. Pater Patratus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.